- LYSIAS
- I.LYSIASArcadiae urbs. Ptol. Crepa Nigro. Est etiam Phrygiae opp. Episcopal. sub Archiep. Synnadensi. Strab. l. 12. p. 576. Syriae quoque circa Apamiam. Ptol. Cariaeurbs Plin. l. 5. c. 29. Vide Ferrar.II.LYSIASPraetor Seleuci, apud Polyaen. l. 4.III.LYSIASSyracusanus genere. Cephali fil. unus e decem Oratoribus, natus Athenis, quo pater se transtulerat. Puer Thurion coloniam migravit, rediit Ann. natus 47. interque principes oratores habitus. De quo Cic. in Bruto, Tum fuit Lysias, inquit, ipse quidem in causis forensibus non versatus, sed egregie subtilis scriptor, atque elegans, quem iam prope audeas oratorem perfectum dicere, etc. Psurimae ipsi Orationes tribuuntur: Apologia item Socratis, praecepta dicendi, et Epistolae. Ferventibus Olympicis ludis, Olymp. 98. Orationem contra Dionysium tyrannum, toties vett. laudatam, conscripsit. Obiit An. Aet. 81. Olymp. 100. Plutarch. de decem Orat. c. 3. Dlonys. de 10 Auct. Suid. Simler. in Epit. Bibl. Gesn. Item Princeps quidam exercitûs Antiochi Epiphanis, qui eum filii sui educationi praefecit. Victos a Maccabaeo, cum illo, Antiocho Eupatore, Mortuo Patri surrogato, foedus postmodum iniit. Occisus cum rEge a Demetrio Sotere, cui Antiochus Epiphan. regnum eripuerat. 1. Macch. c. 3. v. 32. Ioseph. Antiqq. l. 12. Appian. Alex. in Syr. et alius Tribunus cohortis Rom. qui Paulum Ap. turri Antoniae inclusit, dein Felici Gubernatori provinciae transmisit. Vide Act. c. 24. v. 22. Ioseph. Antiqq. l. 20. et de B. l. 2. Nic. Lloyd. Tac. de Oratoribus c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.